ACTUS II
II. i.
LORARI, TYNDARUS, PHILOCRATES
LO. si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi, 195
decet id pati animo aequo : si id facietis, levior labos erit.
domi fuistis, credo, liberi :
nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust
et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.
indigna digna habenda sunt, erus quae facit. CA. oh ! oh! oh! 200
LO. eiulatione haud opus est, [multa] oculis multam mira † clitis † :
in re mala animo si bono utare, adiuvat.
TY. at nos pudet, quia cum catenis sumus. LO. at pigeat postea
nostrum erum, si vos eximat vinculis,
aut solutos sinat, quos argento emerit. 205
TY. quid a nobis metuit ? scimu' nos
nostrum officium quod est, si solutos sinat. 206a
LO. at fugam fingitis : sentio quam rem agitis.
PHILOC. nos fugiamus ? quo fugiamus? LO. in patriam.
PHILOC. apage, hau nos id deceat,
fugitivos imitari. LO. immo edepol, si erit occasio, hau dehortor. 210
TY. unum exorare vos sinite nos. LO. quidnam id est ? 211
TY. ut sine hisce arbitris
atque vobis nobis detis locum loquendi.
LO. fiat. apscedite hinc : nos concedamus huc. sed
brevem orationem incipisse. 213-214
TY. em istuc mihi certum erat. concede huc. LO. [ab] 215
ite ab istis. TY. obnoxii ambo
vobis sumu' propter hanc rem, quom quae volumu' nos,
copia est ; ea facitis nos compotes.
PHILOC. secede huc nuntiam, si videtur, procul,
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant 220
neu permanet haec palam haec nostra fallacia.
nam doli non doli sunt, ni<si> astu colas,
sed malum maxumum, si id palam provenit.
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servum adsimulo,
tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris 225
accurate agatur, docte et diligenter ;
tanta incepta res est : hau somniculose hoc
agendum est. TY. ero ut me voles esse. PHILOC. spero.
TY. nam tu nunc vides pro tuo caro capite
carum offerre <me> meum caput vilitati. 230
PHILOC. scio. TY. at scire memento, quando id quod voles habebis ;
nam fere maxuma pars morem hunc homines habent : quod sibi volunt,
dum id inpetrant, boni sunt ;
sed id ubi iam penes sese habent,
ex bonis pessumi et fraudulentissimi 235
fiunt. PHILOC. nunc ut mihi te volo esse autumo.
quod tibi suadeam, suadeam meo patri.
pol ego si te audeam, meum patrem nominem :
nam secundum patrem tu's pater proximus.
TY. audio. PHILOC. et propterea saepius te uti memineris moneo : 240
non ego erus tibi, sed servos sum ; nunc obsecro te hoc unum --
quoniam nobis di inmortales animum ostenderunt suom,
ut qui erum me tibi fuisse atque esse nunc conservom velint,
quod antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem --
per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, 245
perqu' conservitium conmune, quod hostica evenit manu,
ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
TY. scio equidem me te esse nunc, et te esse me. PHILOC. em istuc si potes.
memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia. 250
II. ii
HEGIO, PHILOCRATES, TYNDARUS
HE. Iam ego revortar intro, si ex his quae volo exquisivero.—
ubi sunt isti, quos ante aedis iussi huc produci foras ?
PHILOC. edepol tibi ne in quaestione essemus, cautum intellego,
ita vinclis custodiisque circummoeniti sumus.
HE. qui cavet ne decipiatur vix cavet uom etiam cavet ; 255
etiam quom cavisse ratus est saepe is cautor captus est.
an vero non iusta causa est ut vos servem sedulo,
quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia ?
PHILOC. neque pol tibi nos, quia nos servas aequomst vitio vortere,
neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat obcasio. 260
HE. ut vos hic, itidem illic apud vos meu' servatur filius.
PHILOC. captus est? HE. ita. PHILOC. non igitur nos soli ignavi fuimus.
HE. secede huc. nam sunt ex te quae solo scitari volo.
quarum rerum te falsiloquom mi esse nolo. PHILOC. non ero
quod sciam. si quid nescivi, id nescium tradam tibi. 265
TY. nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros adtinet.
ne id quidem, involucre inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
sed utrum strictimne attonsurum dicam esse an per pectinem
nescio ; verum, si frugist, usque admutilabit probe.
HE. quid tu ? servosne esse an liber mavelis ? memora mihi. 270
PHILOC. proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
id volo ; quamquam non multum fuit molesta servitus,
nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
TY. eugepae ! Thalem talento non emam Milesium.
nam ad sapientiam huiius <hominis> nimius nugator fuit. 275
ut facete orationem ad servitutem contulit !
HE. quo de genere natust illic Philocrates ? PHILOC. Polyplusio :
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
HE. quid ipsus hic? quo honore est illic ? PHILOC. summo, atque ab summis viris.
HE. tum igitur ei quom † in Aleis tanta † gratia est, ut praedicas, 280
quid divitiae, suntne opimae ? PHILOC. unde excoquat sebum senex.
HE. quid pater ? vivitne ? PHILOC. vivom, quom inde abimus, liquimus ;
nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.
TY. salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
HE. quid erat ei nomen ? PHILOC. Thensaurochrysonicochrysides. 285
HE. videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
PHILOC. immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.
HE. quid tu ais ? tenaxne pater est eius ? PHILOC. immo edepol pertinax ;
quin etiam ut magi' noscas : Genio suo ubi quando sacruficat, 290
ad rem divinam quibus est opu', Samiis vasis utitur,
ne ipse Genius surrupiat : proinde aliis ut credat vide.
HE. sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
Philocrates, hic fecit hominem frugi ut facere oportuit.
nam ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi ; 295
haec tu eadem si confiteri vis, tua re feceris ;
quae tamen scio scire me ex hoc. TY. fecit officium hic sum,
quom tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo
meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,
Hegio ; nunc quando patriam et libertatem perdidi, 300
non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo.
vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabilis ;
memini, quom dicto haud audebat : facto nunc laedat licet.
sed viden ? fortuna humana fingit artatque ut lubet :
me qui liber fueram servom fecit, e summo infumum ; 305
qui imperare insueram, nunc alterius imperio opsequor.
et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,
habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, volueram.
HE. loquere audacter. TY. tam ego fui ante liber quam gnatus tuus, 310
tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,
tam ille apud nos servit quam ego nunc hic apud te servio.
est profecto deu', qui quae nos gerimus auditque et videt :
is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit ;
bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. 315
quam tu filium tuom tam pater me meu' desiderat.
HE. memini ego istoc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi ?
TY. ego patri meo esse fateor summas divitias domi
meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,
ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae : 320
ne patri, tam etsi unicu' sum, decere videatur magis,
me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
potius quam illi, ubi minume honestumst, mendicantem vivere.
HE. ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
non ego omnino lucrum omne esse utile homini existumo : 325
scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit ;
est etiam, ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
odi ego aurum : multa multis saepe suasit perperam.
nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.
filiu' meus illic apud vos servit captus Alide : 330
eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis ;
et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.
TY. optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.
sed is privatam servitutem servit illi an publicam ?
HE. privatam medici Menarchi. PHILOC. pol, isquidem huiius est cliens. 335
tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
HE. fac is homo ut redimatur. TY. faciam. sed te id oro, Hegio,--
HE. quidvis, dum ab re ne quid ores, faciam. TY. ausculta, tum scies.
ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
verum te quaeso [ut] aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, 340
ut is homo redimatur illi. HE. immo alium potius misero
hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
qui tua quae tu iusseris mandata ita ut velis perferat.
TY. at nihil est ignotum ad illum mittere : operam luseris.
hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. 345
nec quemquam fideliorem, neque quoi plus credat potes
mittere ad eum nec qui magi' sit servos ex sententia,
neque adeo quoi suom concredat filium hodie audacius.
ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem,
fretus ingenio eius, quod me esse scit erga sese benevolum. 350
HE. mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. TY. volo ;
quam citissume potest, tam hoc cedere ad factum volo.
HE. num quae caussa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
mihi des pro illo ? TY. optuma immo. HE. solvite istum nunciam,
atque utrumque. TY. di tibi omnes omnia optata offerant, 355
quom me tanto honore honestas quomque ex vinclis eximis.
hoc quidem hau molestum iam, quod collus collari caret.
HE. quod bonis benefit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
nunc tu illum si illo es missurus, dice, demonstra, praecipe
quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te ? TY. voca. 360
II. iii
HEGIO, PHILOCRATES, TYNDARUS
HE. quae res bene vortat mi meoque filio,
vobisque, volt te novos erus operam dare
tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
nam ego te aestumatum huïc dedi viginti minis,
hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, 365
meum ut illic redimat filium, mutatio
inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
PHILOC. utroque vorsum rectumst ingenium meum,
ad ted atque ad illum ; pro rota me uti licet :
vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis. 370
HE. tute tibi a tuopte ingenio prodes plurimum,
quom servitutem ita fers, ut <eam> ferri decet.
sequere. em tibi hominem. TY. gratiam habeo tibi,
quom copiam istam mi et potestatem facis,
ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, 375
qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim,
patri meo, ordine omnem rem illuc perferat.
nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,
ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,
si non rebitas huc, ut viginti minas 380
dem pro te. PHILOC. recte convenisse sentio.
nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium
qui hinc ad se veniat. TY. ergo animum advortas volo
quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
PHILOC. Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo 385
ut potissumum quod in rem recte conducat tuam,
id petam │ id persequarque corde et animo atque auribus.
TY. facis ita, ut te facere oportet. nunc animum advortas volo :
omnium primum salutem dicito matri et patri
et cognatis et si quem alium benevolentem videris ; 390
me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,
qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
PHILOC. istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
TY. nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
dicito patri quo pacto mihi cum hoc convenerit 395
de huius filio. PHILOC. quae memini, mora mera est monerier.
TY. ut eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
PHILOC. meminero. HE. at quam primum pote : istuc in rem utriquest maxume.
PHILOC. non tuom tu magi' videre quam ille suom gnatum cupit.
HE. meu' mihi, suo' quoique est carus. PHILOC. numquid aliud vis patri 400
nuntiari ? TY. me hic valere et (tute audacter dicito,
Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,
neque te commeruisse culpam (neque me advorsatum tibi)
beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen ;
neque med unquam deseruisse te neque factis neque fide, 405
rebus in dubiis, egenis. haec pater quando sciet,
Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
numquam erit tam avarus quin te gratiis emittat manu :
et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia 410
fecisti ut redire liceat ad parenteis denuo,
quom apud hunc confessus es et genus et divitias meas :
quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
PHILOC. feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
merito tibi ea evenerunt a me ; nam nunc, Philocrates, 415
si ego item memorem quae med erga multa fecisti bene,
nox diem adimat ; nam quasi servos [meus] esses, nihilo setius
<tu> mihi opsequiosus semper fuisti. HE. di vostram fidem,
hominum ingenium liberale ! ut lacrumas excutiunt mihi !
videas corde amare inter se. quantis * laudibus 420
suom erum servos collaudavit ! PHILOC. pol istic me haud centesimam
partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
HE. ergo quom optume fecisti, nunc adest occasio
bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
PHILOC. magi' non factum possum velle quam opera experiar persequi ; 425
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, │ Hegio,
me infidelem non futurum Philocrati. HE. probus es homo.
PHILOC. nec me secus umquam ei facturum quicquam, quam memet mihi.
TY. istaec dicta te experiri et operis et factis volo ;
et, quo minu' dixi quam volui de te, animum advortas volo, 430
atque horunc verborum caussa cave tu mi iratus fuas ;
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum
te aestumatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori,
ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu apscesseris,
quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris 435
tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras
neque des operam pro me ut huius huc reducem facias filium ;
scito te hinc minis viginti aestumatum mittier.
fac fidele sis fidelis, cave fidem fluxam geras :
nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia ; 440
serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu,
opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
tu hoc age. tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater,
tibi commendo spes opesque meas. PHILOC. mandavisti satis. 445
satin habes, mandata quae sunt, facta si refero? TY. satis.
PHILOC. et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
numquid aliud ? TY. ut quam primum possis redeas. PHILOC. res monet.
HE. sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi,
eadem opera a praetore sumam syngraphum. TY. quem syngraphum ? 450
HE. quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
tu intro abi. TY. bene ambulato.— PHILOC. bene vale. HE. edepol, rem meam
constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus.
expedivi ex servitute filium, si dis placet.
at etiam dubitavi, hos homines emerem, an non emerem, diu. 455
servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem
ecferat sine custode. ego * apparebo domi ;
ad fratrem modo <ad> captivos alios inviso meos,
eadem percontabor ecquis hunc adulescentem noverit.
sequere tu, te ut amittam ; ei rei primum praevorti volo.— 460