ACTUS III
III. i
ERGASILUS
ER. Miser homo est qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
sed ille est miserior qui et aegre quaerit et nihil invenit ;
ille miserrimust, qui quom esse cupit, <tum> quod edit non habet.
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos ecfodiam libens,
ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi ; 465
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
vidi nec quoi minu' procedat quidquid facere occeperit,
ita[que] venter gutturque resident essurialis ferias.
ilicet parasiticae arti maxumam malam crucem,
ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat. 470
nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
plagipatidas, quibu' sunt verba sine penu et pecunia :
eos requirunt, qui lubenter, quom ederint, reddant domi ;
ipsi opsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt 475
quam in tribu sontes aperto capite condemnant reos;
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.
'salvete' inquam. 'quo imus una ?' inquam : [ad prandium] atque illi tacent.
'quis ait "hoc" aut quis profitetur ?' inquam. quasi muti silent, 480
neque me rident. 'ubi cenamus ?' inquam. atque illi abnuont.
dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,
quibu' solebam menstrualis epulas ante adipiscier :
nemo ridet ; scivi extemplo rem de compecto geri ;
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, 485
saltem, si non adriderent, dentes ut restringerent.
abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier ;
pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios : una res !
omnes <de> compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
nunc redeo inde, quoniam me ibi video ludificarier. 490
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi :
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem
meo arbitratu dent, quom cara annona sit. sic egero. 495
nunc ibo ad portum hinc : est illic mi una spes cenatica ;
si ea decollabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.--
III. ii
HEGIO
HE. Quid est suaviu' quam bene rem gerere,
bono publico, sic ut ego feci heri, quom
emi hosce homines : ubi quisque vident, 500
eunt obviam gratulanturque eam rem.
ita me miserum restitando retinendo[que] lassum reddiderunt :
vix ex gratulando miser iam eminebam.
tandem abii ad praetorem ; ibi vix requievi : 505
rogo syngraphum : datur mi ilico : dedi Tyndaro : ille abiit domum.
inde ilico praevortor domum, postquam id actum est ;
ego protinus ad fratrem inde abii, mei ubi sunt alii captivi.
rogo Philocratem ex Alide ecquis omnium no[ve]rit :
tandem hic exclamat eum sibi esse sodalem ; 510
dico eum esse apud me ; hic extemplo orat obsecratque
eum sibi ut liceat videre :
iussi ilico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
ut quod me oravisti impetres, eum hominem uti convenias.— 514-515
III. iii
TYNDARUS
TY. Nunc illud est quom me fuisse quam esse nimio mavelim : 516
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
hic illest dies quom nulla vitae meae salus sperabilest,
neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,
nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, 520
nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est,
neque deprecatio perfidiis meis nec malefactis fuga est,
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis :
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, om-
-nis res palam est,
neque de hac re negotium est, 525
quin male occidam oppetamque pestem eri vicem — meamque.
perdidit me Aristophontes hic modo qui venit intro ;
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
neque iam Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
nisi si aliquam corde machinor astutiam. 530
quam, malum ? quid machiner ? quid comminiscar ? maxumas
nugas ineptus incipisso. haereo.
III. iv
HEGIO, TYNDARUS, ARISTOPHONTES
HE. Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus ?
TY. nunc enim vero ego occidi : eunt ad te hostes, Tyndare.
quid loquar ? quid fabulabor ? quid negabo aut quid fatebor [mihi] ? 535
res omnis in incerto sita est. quid rebus confidam meis ?
utinam te di priu' perderent quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
HE. sequere. em tibi hominem. adi, atque adloquere.
TY. quis homost me hominum miserior ? 540
AR. quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris ?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
HE. edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, 545
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
TY. Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
et illic isti qui sputatur morbus interdum venit. 550
proin tu ab istoc procul recedas. HE. ultro istum a me ! AR. ain, verbero ?
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier ?
HE. ne verere, multos iste morbus homines macerat,
quibus insputari saluti fuit atque is profuit. 555
AR. quid tu autem? etiam huic credis ? HE. quid ego credam huic ?
AR. insanum esse me ?
TY. viden tu hunc quam inimico voltu intuetur ? concedi optumumst,
Hegio : fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, cave tibi.
HE. credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
TY. quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. 560
HE. at etiam te suom sodalem esse aibat. TY. hau vidi magis.
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste. AR. at etiam, furcifer,
male loqui mi audes ? non ego te novi ? HE. pol planum id quidem est,
non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. 565
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
AR. immo iste eum sese ait, qui non est esse et qui vero est negat.
TY. tu enim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio.
AR. pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine
qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. TY. em.
AR. dic modo : 570
<tun> negas te Tyndarum esse ? TY. nego, inquam. AR. tun te Philocratem
esse ais ? TY. ego, inquam. AR. tune huic credis?
HE. plus quidem quam tibi aut — mihi.
nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius. AR. quem patrem, qui servos est ? TY. et tu quidem
servos es, liber fuisti, et ego me confido fore, 575
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
AR. quid ais, furcifer ? tun te<te> gnatum memoras liberum ?
TY. non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. AR. quid est ?
ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit !
nam is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. 580
TY. quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
omnis inveniri similis tui vis ; non mirum facis :
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
AR. Hegio, vide sis ne quid tu huic temere insistas credere.
atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae [e]didit. 585
filium tuom quod redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
TY. scio te id nolle fieri ; ecficiam tamen ego id, si di adiuvant.
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. AR. quin tute is es :
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. 590
TY. pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit ?
AR. enim iam nequeo contineri. TY. heus, audin quid ait ? quin fugis ?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi. AR. crucior. TY. ardent oculi : fit opus, Hegio ;
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis ? 595
atra bilis agitat hominem. AR. at pol te, si hic sapiat senex,
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
TY. iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum,
<Hegio>. HE. quid si hunc comprehendi iusseris ? TY. sapias magis.
AR. crucior lapidem non habere me, ut illi mastigiae 600
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
TY. audin lapidem quaeritare ? AR. solus te solum volo,
Hegio. HE. istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
TY. namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
mordicus. AR. neque pol me insanum, Hegio, esse creduis 605
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
verum si quid metuis a me, iube me vinciri : volo,
dum istic itidem vinciatur. TY. immo enim vero, Hegio,
istic qui volt vinciatur. AR. tace modo. ego te, Philocrates
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. 610
quid mi abnutas ? TY. tibi ego abnuto ? AR. quid agat, si absis longius ?
HE. quid ais ? quid si adeam hunc insanum ? TY. nugas ! ludificabitur,
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
ornamenta apsunt : Aiacem, hunc quoum vides, ipsum vides. 615
HE. nihili facio. tamen adibo. TY. nunc ego omnino occidi,
nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
HE. do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
AR. ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam 620
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. HE. eho dic mihi,
quis illic igitur est ? AR. quem dudum dixi a principio tibi.
hoc si secu' reperies, nullam causam dico quin mihi 625
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
HE. quid tu ais ? TY. me tuom esse servom et te meum erum. HE. haud istuc rogo.
fuistin liber ? TY. fui. AR. enim vero non fuit, nugas agit.
TY. qui tu scis ? an tu fortasse fuisti meae matri opstetrix,
qui id tam audacter dicere audes ? AR. puerum te vidi puer. 630
TY. at ego te video maior maiorem : em rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam ?
HE. fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides ?
AR. non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
Philocrati Theodoromedes fuit pater. TY. pereo probe. 635
quin quiescis ? dierectum cor meum ? ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
HE. satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
neque esse hunc Philocratem ? AR. tam sati' quam numquam hoc invenies secus.
sed ubi is nunc est ? HE. ubi ego minime atque ipsus se volt maxume. 640
HE. tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
sed vide sis. AR. quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
HE. certon ? AR. quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. 645
sed qua faciest tuo' sodalis Philocrates ? AR. dicam tibi :
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. HE. convenit.
TY. ut quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. 650
HE. verba mihi data esse video. TY. quid cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam ?
HE. satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo ?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
nuculeum amisi, reliqui pigneri putamina. 655
ita mihi stolido susum versum os sublevere offuciis.
hicquidem me numquam inridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istinc, ecferte lora.
COLAPHVS Num lignatum mittimur ?
III. v
HEGIO, TYNDARUS, ARISTOPHONTES
HE. Inicite huic manicas * mastigiae.
TY. quid hoc est negoti ? quid ego deliqui ? HE. rogas, 660
sator sartorque scelerum, et messor maxume ?
TY. non occatorem dicere audebas prius ?
nam semper occant priu' quam sariunt rustici.
HE. at<tat> ut confidenter mihi contra astitit !
TY. decet innocentem servolum atque innoxium 665
confidentem esse, suom apud erum potissumum.
HE. astringite isti sultis vehementer manus.
TY. tuos sum, tu has quidem vel praecidi iube.
sed quid negoti est ? quamobrem suscenses mihi ?
HE. quia me meamque rem, quod in te uno fuit, 670
tuis scelestis falsidicis fallaciis
delaceravisti deartuavistique opes.
confecisti omnes res ac rationes meas :
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
illum esse servom credidi, te liberum ; 675
ita vosmet aiebatis itaque nomina
inter vos permutastis. TY. fateor, omnia
facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis
abiisse eum aps te mea opera atque astutia ;
an, opsecro hercle te, id nunc suscenses mihi ? 680
HE. at cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
TY. dum ne ob male facta peream, parvi existumo.
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
< me> meum erum captum ex servitute atque hostibus 685
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
praeoptavisse quam is periret ponere.
HE. facito ergo ut Accherunti clueas gloria.
TY. qui per virtutem periit, at non interit. 690
HE. quando ego te exemplis excruciaro pessumis
atque ob sutelas tuas te morti misero,
vel te interiisse vel periisse praedicent ;
dum pereas, nihil interdico aiant vivere.
TY. pol si istuc faxis, hau sine poena feceris, 695
si ille huc rebitet, sicut confido adfore.
AR. pro di inmortales ! nunc ego teneo, nunc scio
quid hoc sit negoti. meu' sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
nec <usquam> quisqua est mi aeque melius quoi velim. 700
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
HE. votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui ?
TY. vot[a]uisti. HE. qur es ausus mentiri mihi ?
TY. quia vera obessent illi quoi operam dabam : 705
nunc falsa prosunt. HE. at tibi oberunt. TY. optumest.
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
quoi me custodem addiderat eru' maior meus.
sed malene id factum <tu> arbitrare ? HE. pessume.
TY. at ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. 710
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuo' servos faxit, qualem haberes gratiam ?
emitteresne necne eum servom manu ?
essetne apud te is servos acceptissimus ?
responde. HE. opinor. TY. qur ergo iratus mihi es ? 715
HE. quia illi fuisti quam mihi fidelior.
TY. quid ? tu una nocte postulavisti et die
recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere ut melius consulerem tibi,
quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram ? 720
HE. ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
ubi ponderosas, crassas capiat compedes.
inde ibis porro in latomias lapidarias.
ibi quom alii octonos lapides ecfodiunt, nisi
cotidiano sesqueopus confeceris, 725
ʽSescentoplagoʼ nomen indetur tibi.
AR. per deos atque homines ego te optestor, Hegio,
ne tu istunc hominem perduis. HE. curabitur ;
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
interdius sub terra lapides eximet : 730
diu ego hunc cruciabo, non uno apsolvam die.
AR. certumne est tibi istuc ? HE. non moriri certius.
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas compedis impingier ;
inde extra portam ad meum libertum Cordalum 735
in lapicidinas facite deductus siet :
atque hunc me velle dicite ita curarier,
ne qui deterius huic sit quam quoi pessume est.
TY. cur ego te invito me esse salvom postulem ?
periclum vitae meae tuo stat periculo. 740
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale ; 745
nam mihi propter te hoc optigit. HE. abducite.
TY. at unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
ut mihi eius facias conveniundi copiam.
HE. periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
TY. vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.— 750
HE. illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.
ego illis captivis aliis documentum dabo,
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
quod apsque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
usque offrenatum suis me ductarent dolis. 755
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
satis sum semel deceptus. speravi miser
ex servitute me exemisse filium :
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, 760
neque eum servom umquam repperi neque filium ;
maior potitus hostium est. quod hoc est scelus ?
quasi in orbitatem liberos produxerim.
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
miserere certum est, quia mei miseret neminem.— 765
AR. exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo.—