ACTUS IV
IV. i
ERGASILUS
ER. Iuppiter supreme, servas me measque auges opes,
maxumas opimitates opiparasque offers mihi,
laudem ,lucrum, ludum iocum, festivitatem, ferias, 770
pompam, penum, potationes, saturitatem, gaudium,
nec quoiquam homini supplicare nunc certum est mihi ;
nam vel prodesse amico possum vel inimicum perdere,
ita hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
sine sacris hereditatem sum aptus ecfertissimam. 775
nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, quoi boni
tantum adfero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
nunc certa res est, eodem pacto ut comici servi solent
coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat ;
speroque me ob hunc nuntium aeternum adepturum cibum. 780
IV.i i
HEGIO, ERGASILUS
HE. Quanto in pectore hanc rem meo magi' voluto,
tanto mi aegritudo auctior est in animo.
ad illum modum sublitum os esse mi hodie !
neque id perspicere quivi.
quod quom scibitur, <tum> per urbem inridebor. 785
quom extemplo ad forum advenero, omnes loquentur :
'hic illest senex doctus quoi verba data sunt.'
sed Ergasilus estne hic, procul quem video ?
conlecto quidem est pallio. quidnam acturust ?
ER. move aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem. 790
eminor interminorque, ne [quis] mi obstiterit obviam
nisi quis sati' diu vixisse sese homo arbitrabitur.
nam qui obstiterit, ore sistet. HE. hic homo pugilatum incipit.
ER. facere certumst. proinde ut omnes itinera insistant sua :
ne quis in hac platea negoti conferat quicquam sui. 795
nam meumst ballista pugnum, cubitus catapultast mihi,
umerus aries, tum genu ad quemq' iecero ad terram dabo,
dentilegos omnis mortalis faciam, quemque offendero.
HE. quae illaec eminatiost nam ? nequeo mirari satis.
ER. faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. 800
qui mihi in cursu [opstiterit], faxo vitae is extemplo opstiterit suae.
HE. quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis ?
ER. prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam :
continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
HE. mira edepol sunt ni hic in ventrem sumpsit confidentiam. 805
vae misero illi, quoius cibo iste factust imperiosior !
ER. tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest :
eorum si quoiiusquam scrofam in publico conspexero,
ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. 810
HE. basilicas edictiones atque imperiosas habet :
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
ER. tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti, crucianti cantherio,
quorum odos subbasilicanos omnis abigit in forum, 815
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant alieno naso quam exhibeant molestiam.
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,
qui locant caedundos agnos et dupla agninam danunt,
qui Petroni nomen indunt verveci sectario, 820
eum ego si in via Petronem publica conspexero,
et Petronem et dominum reddam mortalis miserrumos.
HE. eugepae ! edictiones aedilicias hicquidem habet,
mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.
ER. non ego nunc parasitus sum sed regum rex regalior, 825
tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,
qui homine <homo> adaeque nemo vivit fortunatior ?
HE. quae illaec est laetitia quam illic laetus largitur mihi ?
ER. heus ubi estis ? <ecquis hic est ?> ecquis hoc aperit ostium ? 830
HE. hic homo ad cenam recipit se ad me. ER. aperite hasce ambas fores
priu' quam pultando assulatim foribus exitium adfero.
HE. perlubet hunc hominem conloqui. Ergasiler. ER. Ergasilum qui vocat ?
HE. respice. ER. Fortuna quod tibi nec facit nec faciet, me iubes.
sed quis est ? HE. respice ad me, Hegio sum. ER. oh mihi, 835
quantum est hominum optumorum optume, in tempore advenis.
HE. nescioquem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis.
ER. cedo manum. HE. manum ? ER. manum, inquam, cedo tuam actutum.
HE. tene.
ER. gaude. HE. quid ego gaudeam ? ER. quia ego impero, age gaude modo.
HE. pol maerores mi antevortunt gaudiis. ER. noli irascier 840
iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
gaude audacter. HE. gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.
ER. bene facis. iube— HE. quid iubeam ? ER. ignem ingentem fieri.
HE. ignem ingentem ? ER. ita dico, magnus ut sit. HE. quid ? me, volturi,
tuan caussa aedis incensurum censes ? ER. noli irascier. 845
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui,
laridum atque — epulas foveri foculis ferventibus ?
alium pisces praestinatum abire ? HE. hic vigilans somniat.
ER. alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos ?
HE. scis bene esse, si sit unde. ER. pern<ul>am atque ophthalmiam, 850
horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum ?
HE. nominandi istorum tibi erit magi' quam edundi copia
hic apud me, Ergasile. ER. mean me caussa hoc censes dicere ?
HE. nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me adferas. 855
ER. quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum, etsi ego vetem.
HE. egone ? ER. tune. HE. tum tu mi igitur erus es. ER. immo benevolens.
vin te faciam fortunatum ? HE. malim quam miserum quidem.
ER. cedo manum. HE. em manum. ER. di te omnes adiuvant. HE. nil sentio.
ER. non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube 860
vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito,
atque agnum adferri proprium pinguem. HE. qur ? ER. ut sacrufices.
HE. quoi deorum ? ER. mi hercle, nam ego nunc tibi sum summus Iuppiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. 865
HE. essurire mihi viderer. ER. miquidem essurio, non tibi.
HE. tuo arbitratu, facile patior. ER. credo, consuetu's puer.
HE. Iuppiter te dique perdant. ER. te hercle — mi aequom est gratias
agere ob nuntium ; tantum ego nunc porto a portu tibi boni :
nunc tu mihi places. HE. abi, stultu's, sero post tempus venis. 870
ER. igitur olim si advenissem, magi' tu tum istuc diceres ;
nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem
vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum
Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, 875
qui tibi surrupuit quadrimum puerum filiolum tuom.
HE. abi in malam rem, ludis me. ER. ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,
ut ego vidi. HE. meum gnatum ? ER. tuom gnatum et genium meum.
HE. et captivom illum Alidensem ? ER. μά τὸν Ἀπόλλω. HE. et servolum 880
meum Stalagmum, meum qui gnatum surrupuit ? ER. ναὶ τὰν κόραν.
HE. iam diu — ER. ναὶ τὰν Πραινέστη. HE. Venit ? ER. ναὶ τὰν Σιγνέν.
HE. certon ? ER. ναὶ τὰν Φρουσινῶνα. HE. vide sis. ER. ναὶ τὸν Ἀλάτριον.
HE. quid tu per barbaricas urbes iuras ? ER. quia enim item asperae
sunt ut tuom victum autumabas esse. HE. vae aetati — ER. tuae. 885
quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, quom hinc abit ?
HE. Siculus. ER. at nunc Siculus non est, Boius est, boiam terit :
liberorum quaerundorum caussa ei, credo, uxor datast.
HE. dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti ? ER. bona. 890
HE. di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.
ER. ain tu ? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi ?
postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,
vise ad portum. HE. facere certumst. tu intus cura quod opus est.
sume, posce, prome quidvis. te facio cellarium. 895
ER. nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
HE. aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
ER. unde id ? HE. a me meoque gnato. ER. sponden tu istud ? HE. spondeo.
ER. at ego tuom tibi advenisse filium respondeo.
HE. cura quam optume potes.— ER. bene ambula et redambula. 900
IV. iii
ERGASILUS
ER. Illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus !
quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,
quanta sumini apsumedo, quanta callo calamitas,
quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis. 905
nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.
nunc ibo ut pro praefectura mea ius dicam larido,
et quae pendent indemnatae pernae, is auxilium ut feram.--
IV. iv
PUER
PU. Diespiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,
parasitosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit. 910
clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.
quasi lupus essuriens metui ne in me faceret impetum.
ubi voltus * * sur * *ntis * * * * * * * * * * * * * * * impetum 912a
nimisque hercle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.
adveniens deturbavit totum cum carne carnarium :
arripuit gladium, praetruncavit tribu' tegoribus glandia ; 915
aulas calicesque omnis confregit, nisi quae modiales erant.
coquum percontabatur, possentne seriae fervescere.
cellas refregit omnis intus recclusitque armarium.
adservate istunc, sultis, servi. ego ibo ut conveniam senem,
dicam ut sibi penum alium [ad]ornet, siquidem sese uti volet ; 920
nam │ hic quidem │ ut adornat aut iam nihil est aut iam nihil erit.—