ACTUS V
V. i
HEGIO, PHILOPOLEMUS, PHILOCRATES
HE. Iovi disque ago gratias merito magnas,
quom reducem tuo te patri reddiderunt
quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,
quae adhuc te carens dum hic fui sustentabam, 925
quomque hunc conspicor in potestate nostra,
quomque huius reperta est fides firma nobis.
PHILOP. sati' iam dolui ex animo, et cura me sati' me et lacrumis maceravi,
sati' iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.
hoc agamus. PHILOC. quid nunc, quoniam tecum servavi fidem 930
tibique hunc reducem in libertatem feci ? HE. fecisti ut tibi,
Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,
proinde ut tu promeritu's de me et filio. PHILOP. immo potes,
pater, et poteris et ego potero, et di eam potestatem dabunt
ut beneficium bene merenti nostro merito muneres ; 935
sicut tu huic potes, pater mi, facere merito maxume.
HE. quid opust verbis ? lingua nullast qua negem quidquid roges.
PHILOC. postulo abs te ut mihi illum reddas servom, quem hic reliqueram
pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,
pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. 940
HE. quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas ;
et id et aliud quod me orabis impetrabis. atque te
nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.
PHILOC. quid fecisti ? HE. in lapicidinas compeditum condidi,
ubi rescivi mihi data esse verba. PHILOC. vae misero mihi, 945
propter meum caput labores homini evenisse optumo !
HE. at ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis :
gratiis a me, ut sit liber, ducito. PHILOC. edepol, Hegio,
faci' benigne. sed quaeso hominem ut iubeas arcessi. HE. licet.
ubi estis vos ? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. 950
vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo
erogitare, meo minore quid sit factum filio.
vos lavate interibi. PHILOP. sequere hac, Philocrates, me intro.—
PHILOC. sequor.--
V. ii
HEGIO, STALAGMUS
HE. age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
ST. quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas ? 955
fui ego bellus, lepidus : bonu' vir numquam, neque frugi bonae,
neque ero umquam, ne spem ponas me bonae frugi fore.
HE. propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
si eris verax, tua ex re — facies ex mala meliusculam.
recte et vera loquere, sed neque <tu> vere neque recte adhuc 960
fecisti umquam. ST. quod ego fatear, credin pudeat cum autumes ?
HE. at ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
ST. heia, credo ego inperito plagas minitaris mihi.
tandem ista aufer, dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
HE. sati' facundu's. sed iam fieri dictis volo compendium. 965
ST. ut vis fiat. HE. bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
si eris verax, <e> tuis rebus feceris meliusculas.
ST. nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem ?
HE. at ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. 970
ST. pauca ecfugiam, scio ; nam multa evenient, et merito meo,
quia et fugi et tibi surrupui filium et eum vendidi.
HE. quoi homini ? ST. Theodoromedi in Alide Polyplusio,
sex minis. HE. pro di immortales, is quidem huius est pater
Philocrates ! ST. quin melius novi quam tu et vidi saepius. 975
HE. serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium opsecro, exi, te volo !
V. iii
PHILOCRATES, HEGIO, STALAGMUS
PHILOC. Hegio, assum. si quid me vis, impera. HE. hic gnatum meum
tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.
PHILOC. quam diu id factum est ? ST. hic annus incipit vicensimus. 980
PHILOC. falsa memorat. ST. aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum
tuo' pater peculiarem parvolum puero dedit.
PHILOC. quid erat ei nomen ? si vera dicis, memoradum mihi.
ST. Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.
PHILOC. cur ego te non novi ? ST. quia mos est oblivisci hominibus 985
neque novisse quoius nihili sit faciunda gratia.
PHILOC. dic mihi, isne istic fuit, quem vendidisti meo patri,
qui mihi peculiaris datus est ? ST. huiius filius.
HE. vivitne is homo ? ST. argentum accepi, nil curavi ceterum.
HE. quid tu ais ? PHILOC. quin istic ipsust Tyndarus tuo' filius, 990
ut quidem hic argumenta loquitur. nam is mecum a puero puer
bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
HE. et miser sum et fortunatus, si <vos> vera dicitis ;
eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meust.
eheu, quom ego plus minusve feci quam <me> aequom fuit. 995
quod male feci crucior ; modo si infectum fieri possiet !
sed eccum incedit huc ornatus haud ex suis virtutibus.
V. iv
TYNDARVS, HEGIO, PHILOCRATES, STALAGMUS
TY. Vidi ego multa saepe picta, quae Accherunti fierent
cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Accheruns
atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus 1000
ubi labore lassitudost exigunda ex corpore.
nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,
aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,
itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem datast.
sed erus eccum ante ostium —, et erus alter eccum ex Alide 1005
rediit. HE. salve, exoptate gnate mi. TY. hem, quid ῾gnate mi᾽ ?
attat, scio qur te patrem adsimules esse et me filium :
quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.
PHILOC. salve, Tyndare. TY. et tu, quoiius caussa hanc aerumnam exigo.
PHILOC. at nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi 1010
pater hic est ; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,
vendidit patri meo te sex minis, is te mihi
parvolum peculiarem parvolo puero dedit :
illic ; <hi>c indicium fecit ; nam hunc ex Alide huc redducimus.
TY. quid huius filium ? PHILOC. intus eccum fratrem germanum tuom. 1015
[TY. quid tu ais ? adduxtin illum huius captivom filium ?
PHILOC. quin, inquam, intus hic est. TY. fecisti edepol et recte et bene.
PHILOC. nunc tibi pater hic est : hic fur est tuo' qui parvom hinc te apstulit.
TY. at ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnuficem dabo.
PHILOC. meritus est. TY. ergo edepol <merito> meritam mercedem dabo. 1020
sed <tu> dic oro : pater meu' tune es ? HE. ego sum, gnate mi.
TY. nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.]
nunc edepol demum in memoriam regredior audisse me
quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.
HE. is ego sum. PHILOC. compedibus quaeso ut tibi sit levior filius 1025
atque huic gravior servos. HE. certum est principio id praevortier.
eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedis
tibi adimam, huic dem. ST. quoi peculi nihil est, recte feceris.
CATERVA
Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,
neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio 1030
nec pueri suppositio nec argenti circumductio,
neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,
ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet
et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite : 1035
qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.